- GALLICUM Mare
- GALLICUM Marequod prov. Narbonensem, h. e. Gotiam vel Septimaniam atque Provinciam, a Pyrenaeo ad Varum fluv. alluit: Gallicus Sinus Liv. l. 26. c. 19. qui illud ibi inter Tuscum mare et Pyrenen collcat: sicut l. 34. inter Pyrenaeum, et Alpes Maritimas. Idem partem eius, quâ Provinciam pulsat, inter Ligures Italos et Massiliam, ac Rhodanum, oram Salyum nuncupat l. 21. c. 26. Strab. l. 4. p. 188. mare hoc Narbonense vocatur, ab urbe totius eius orae olim clarissima: Pomp. Melae mare Mediterraneum seu Internum: cuius tamen parva ad modum portio est, vix mill. pass. 1 10. a summo Pyrenaeo ad summam Alpen in longitud. patens. Idem nimis laxâ appellatione Tyrrbenum vel Tuscum aequor dicitur. Sed non sinui tantum Gallico Narbonensem provinciam alluenti, verum etiam Oceano Gallico, oram Aquitaniae Galliaeque Lugdunensis, et Belgicae pulsanti convenire videtur. Hoc, ob colonias Graecorum Massiliensium terrâ mariqueve sparsas, mare Graecum Angli scriptores nuncupavêre; Nunc mare Massiliense dicitur pars maris Gallici, circa Massiliam, et Stoechadas, totamqueve hanc oram Provinciae. Galli mare suum vocant Mer de Levant i. e. Ortivum, cum potius Meridianum dici posset, Gothiam quippe atque Provinciam a Mer. terminans. In illo varii sinus sunt. Primo sinus Salsus occurrit, ab Hispania Galliam Italiamqueve mari petentibus, Mellae, eum ad Pyrenaei prom. seu Caput Crucis Cap. de Creus, et in eo portum Veneris Port Vendres ponenti, memoratus. Tum alius est inter prom. Leucatam, et Setium, in quo Ins. Blasco, hodie Briscou, Agathae urbi adversa, sita est. Hi duo sinus in unum a Strab. qui eum minorem vocat, coniunguntur. Sequitur sinus ad Graedus, a 6. gradibus, quos Rhodanus effluens facit, cognominatus: Hic a Setio incipit, et ostiis Rhodani finitur, Casaub. illum terminat prom. Citharistâ ultra Massiliam 30. mill. Hunc sinum excipit Massiliensis, in quo Massilia: post quem sinus Sambracitanus, qui habens ab Occ. portum S. Tropesii, ab Or. portum S. Maximi, a Mer. prom. Caput Caninum Teste de Can, cum inscognomine, Grimaldum a Sept. modo Golfe de Grimaut, modo le Golfe de S. Tropes dicitur. Hunc attingit sinus Foroiuliensis, in quo est prom. S. Vincentii, et duae Insulae Leones dictae atque Forum Iulii. In eundem amnis Argenteus devolvitur. Postremus a prom. Rubeo ad prom. Gallupe Cap Garouppe pertinet, et duo alia prom. ac Lerinum, et Leronem insulas complectitur, duosqueve fluvios Benconem, et Cyaneum Siagne recipit. Pars aliquam Provinciae orae partem allatrans, circa Areas, Pergantionem Brigancon, et Bromum Borme, insulasqueve Areenses, ob tempestatum atrocitatem, mare Leonis Golfe du Lion etiam dicitur. Circa Telonem et 2. lap. a prom. dicto Cerchiec, corallium nasci affirmant Provinciales, quod olim laudatissimum in Gallico sinu, circa Stoechasias, fuisse, Plin. scripsit l. 32. c. 2. Oram aequoris Gallici illustrant Caucoliberi, Colioure vel Colibre; Helena civitas, Elde, Episcopatus olim sedes; Cannetum Cannet; Perpiniacum Perpignan, nunc Cathedrâ Episcopali illustre, caput Comitatus Ruscinonensis, ruinis Ruscinonis Coloniae proximum; Ripa alta Ribehaute; Salsusae vel Salsulae, Sausses Gallis, Hispanis Salses dictae; Leucata Locate; Rupes fortis Roquefort; Palma la Palme; Narbo Martius, Decumanorum olim colonia, non procul ab ostio Atacis; Biterrae Beziers, ad fluv. Obrim; Castellum novum Castelnau, ori eius proximum; Villa nova Villeneufve, Agatha ad Araurim effluentem Agde; mons Setius Mont de Sete, Magalona Maguelone; ostium fluminis Ledi; Lez, cui Monspessulanus, aSextatione loco olim illustri non multum distans, et Castellum Latara Tour de Latte adsident; Aquae Mortuae Aiguesmortes; ostia Rhodani; Maritima Avaticorum Martegue; Massilia Graecorum; Citharista portus, et prom. Civitas la Ciotat, vino suo nobilis; Carsici, Taurentum, Telo Martius Toulon; Areae Hieres; Pergantio Brigancon, Bromum Borme, sinus Sambracitanus vel Grimaldensis supra memoratus; Forum Iuliense ad Argentei amnis ostium, Freius; Canoae Canes; Antipolis Antibe; Villa nova Villeneufve; municipium S. Laurentii, S. Laurens; et Vari amnis ostium, quo flumine Gallia ab Italia dividitur. Multi alii amnes ignobiles, et obscuri in mare Gallicum decurrunt, memoratu indigni, cum in Septimania, tum in Provincia. Multa sunt, et in eadem ora promuntoria, sed si Leucatam, et Setium Septimaniae, et Citharistam Provinciae excipias, cuncta veteribus indicta. In mari Gallico sunt insulae plurimae, sed pleraeque parvae admodum, et incultae ac desertae. Quas inter eminent quaedam maiores, nobiliores, atque cultiores, suo quaeque loco a nobis enarratae. In primis Blasco contra Agatham, vulgo Briscou, Rogero Hovedenio celebrata, alias Briscon, litteris a in i, et l in r conversis, ut in Lusciniola Rossignol, ululare urler, ulmo orme: Anguillaria l'Anguillare, Anguillade in quibusdam tabulis dicta,non longe ab ostiis Rhodani; forsitan Metina Plin. l. 3. c. 5. in Rhodani ostio. Tum Odur ad eiusdem amnis ostia, ins. quae dicitur Odur, quae est ad introitum Rhodani, Rogero Honedenio nuncupata ante Annos 450. vulgo Odor. Sequntur tres Stoechades, Prote; Mese quae et Pomponiana, Rogero Hovedenio Pumpone appellata, inter Massiliam, et ins. S. Stephani, vulgo la Pomegue; tertia Hypaea, Is. Insulae Areensium numero item tres, contra Areas opp. les isles d'Hieres, vel tes isles d'or. Insulae duae, Leones dictae Amelio in navigatione Gregori XI. Papae ante Annos 300. vel insulae Leonum, les Lions, Foro Iulii adversae, cuius Dioecesi contribuuntur: demum Lerinus, et Lero, prior S. Honorati nomine ac monasterio illustris polterior S. Margartae Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.